1 Corinthians 3

. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere. . Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Quia colit vos ad fructum. quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et aedificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit. . AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiae christianae, id est, ea quae per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Eccli. 27.. Id est, fides Christi, quae per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Haec autem neminem perire sinit. In auro, argento, lapidibus pretiosis praeclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quae si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonae, scilicet doctrinae merces vita aeterna. Non haec de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit poena, quae consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Duos ignes futuros legimus. Unum aeternum, quo aeternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui praecedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superaedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suae animae contemnentis omnia. . etc. Hoc praemisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum. Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio aedificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis aetate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus coelum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia. . etc. Baptistis vel doctoribus. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita praesens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Praesentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. etc. Et vita et mors doctorum ad aedificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt. Ut sicut haec nobis, ita nos Christo subjiciamur. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?
Copyright information for VulgGlossa